The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 5:1–8
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. 3 Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|