The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 40:14–23
14 Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam: ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere: 15 quia furto sublatus sum de terra Hebræorum, et hic innocens in lacum missus sum. 16 Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium: quod tria canistra farinæ haberem super caput meum: 17 et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo. 18 Respondit Joseph: Hæc est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt: 19 post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas. 20 Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. 21 Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum: 22 alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur. 23 Et tamen succedentibus prosperis, præpositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|