2 Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur: 3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. 4 Dixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini.