The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 29:9–20
9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. 10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. 11 Et adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, 12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ: at illa festinans nuntiavit patri suo. 13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, 14 respondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, 15 dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias.
16 Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. 17 Sed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. 18 Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. 19 Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro: mane apud me. 20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.