The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 29:21–28
21 Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. 22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. 23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, 24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: 25 et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? 26 Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. 27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. 28 Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.