The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 25:19–23
19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: 20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. 21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. 22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli; quæ ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? perrexitque ut consuleret Dominum. 23 Qui respondens ait:
Duæ gentes sunt in utero tuo,
et duo populi ex ventre tuo dividentur,
populusque populum superabit,
et major serviet minori.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|