The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 21:1–12
1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. 2 Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4 et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, 5 cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 6 Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. 7 Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni? 8 Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
9 Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10 Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. 11 Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. 12 Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|