The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 18:16–22
16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos. 17 Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum: 18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ? 19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. 20 Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. 21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam. 22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|