The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 10:1–11:9
1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. 2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. 4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12 Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. 13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, 14 et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum, 16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum, 17 Hevæum, et Aracæum: Sinæum, 18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum: et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum. 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. 22 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. 23 Filii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. 24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. 25 Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra: et nomen fratris ejus Jectan. 26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, 27 et Aduram, et Uzal, et Decla, 28 et Ebal, et Abimaël, Saba, 29 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti, filii Jectan. 30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. 31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. 32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.
11 1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. 2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo. 3 Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: 4 et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. 5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, 6 et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. 7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. 8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. 9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|