The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 5:7–15
7 Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? 8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos. 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit. 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis. 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|