The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 5:16–26
16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis. 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus. 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.