The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 3:23–4:3
23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. 24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
4 1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|