The Future of Bible Study Is Here.
Galatians 3:15–4:11
15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. 16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. 18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
19 Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. 20 Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. 21 Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. 24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28 Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.
4 1 Dico autem: quanto tempore hæres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: 2 sed sub tutoribus et actoribus est usque ad præfinitum tempus a patre: 3 ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. 4 At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, 5 ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. 6 Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. 7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.
8 Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. 9 Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? 10 Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. 11 Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|