The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 36:6–11
6 idcirco vaticinare super humum Israël,
et dices montibus et collibus, jugis et vallibus:
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum,
eo quod confusionem gentium sustinueritis.
7 Idcirco hæc dicit Dominus Deus:
Ego levavi manum meam,
ut gentes quæ in circuitu vestro sunt,
ipsæ confusionem suam portent.
8 Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis,
et fructum vestrum afferatis populo meo Israël:
prope enim est ut veniat.
9 Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos:
et arabimini, et accipietis sementem.
10 Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël:
et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
11 Et replebo vos hominibus et jumentis,
et multiplicabuntur, et crescent:
et habitare vos faciam sicut a principio,
bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio:
et scietis quia ego Dominus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|