The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 34:2–10
2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël: propheta, et dices pastoribus:
Hæc dicit Dominus Deus:
Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos!
nonne greges a pastoribus pascuntur?
et lanis operiebamini,
et quod crassum erat occidebatis:
gregem autem meum non pascebatis.
4 Quod infirmum fuit non consolidastis,
et quod ægrotum non sanastis:
quod confractum est non alligastis,
et quod abjectum est non reduxistis,
et quod perierat non quæsistis:
sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor:
et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri,
et dispersæ sunt.
6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus,
et in universo colle excelso:
et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei,
et non erat qui requireret:
non erat, inquam, qui requireret.
7 Propterea, pastores, audite verbum Domini.
8 Vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam,
et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri,
eo quod non esset pastor:
neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum,
sed pascebant pastores semetipsos,
et greges meos non pascebant:
9 propterea, pastores, audite verbum Domini.
Ecce ego ipse super pastores:
requiram gregem meum de manu eorum,
et cessare faciam eos,
ut ultra non pascant gregem,
nec pascant amplius pastores semetipsos:
et liberabo gregem meum de ore eorum,
et non erit ultra eis in escam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|