The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 26:1–12
1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem:
Euge, confractæ sunt portæ populorum,
conversa est ad me:
implebor; deserta est:
3 propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans.
et destruent turres ejus:
et radam pulverem ejus de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
5 Siccatio sagenarum erit in medio maris,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus:
et erit in direptionem gentibus.
6 Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,
gladio interficientur:
et scient quia ego Dominus.
7 Quia hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,
regem regum,
cum equis, et curribus, et equitibus,
et cœtu, populoque magno.
8 Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus,
et comportabit aggerem in gyro,
et elevabit contra te clypeum:
9 et vineas et arietes temperabit in muros tuos,
et turres tuas destruet in armatura sua.
10 Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum:
a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,
cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
11 Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas:
populum tuum gladio cædet,
et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
diripient negotiationes tuas,
et destruent muros tuos,
et domos tuas præclaras subvertent:
et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|