The Future of Bible Study Is Here.
Ezekiel 21:1–7
1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2 Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem,
et stilla ad sanctuaria,
et propheta contra humum Israël.
Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te,
et ejiciam gladium meum de vagina sua,
et occidam in te justum et impium.
4 Pro eo autem quod occidi in te justum et impium,
idcirco egredietur gladius meus de vagina sua
ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem:
5 ut sciat omnis caro quia ego Dominus,
eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
6 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum,
et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
7 Cumque dixerint ad te: Quare tu gemis?
dices: Pro auditu:
quia venit, et tabescet omne cor,
et dissolventur universæ manus,
et infirmabitur omnis spiritus,
et per cuncta genua fluent aquæ:
ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|