The Future of Bible Study Is Here.
Exodus 40:1–15
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii, 3 et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum: 4 et illata mensa, pones super eam quæ rite præcepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis, 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones, 6 et ante illud altare holocausti: 7 labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. 8 Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. 9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur: 10 altare holocausti et omnia vasa ejus, 11 labrum cum basi sua: omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. 12 Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua 13 indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. 14 Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. 15 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|