The Future of Bible Study Is Here.
Exodus 39:32–43
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, 34 velum; arcam, vectes, propitiatorium, 35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus; 36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; 37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38 et tentorium in introitu tabernaculi; 39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42 obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. 43 Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.