The Future of Bible Study Is Here.
Exodus 39:32–41
32 Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33 opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, 34 velum; arcam, vectes, propitiatorium, 35 mensam cum vasis suis et propositionis panibus; 36 candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; 37 altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38 et tentorium in introitu tabernaculi; 39 altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; 40 tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. 41 Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|