The Future of Bible Study Is Here.
Exodus 37:1–9
1 Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii: vestivitque eam auro purissimo intus ac foris. 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum, 3 conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus: duos annulos in latere uno, et duos in altero. 4 Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro, 5 et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcæ ad portandum eam. 6 Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine. 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii: 8 cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius: duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii, 9 extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|