The Future of Bible Study Is Here.
Exodus 25:1–9
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 2 Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias: ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. 3 Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs, 4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5 et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim: 6 oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris: 7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale. 8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum: 9 juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.
Sicque facietis illud:
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|