The Future of Bible Study Is Here.
Ephesians 5:22–6:9
22 Mulieres viris suis subditæ sint, sicut Domino: 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus. 24 Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, 26 ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ, 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. 29 Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: 30 quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. 31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. 32 Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. 33 Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
6 1 Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. 2 Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione: 3 ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. 4 Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
5 Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: 6 non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, 7 cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. 9 Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|