6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8 Propter quod dicit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.