The Future of Bible Study Is Here.
Ephesians 3:1–13
1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, 2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: 3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, 4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: 5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, 6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: 7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. 8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, 9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: 10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, 11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: 12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. 13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|