The Future of Bible Study Is Here.
Ecclesiastes 9:2–6
2 Sed omnia in futurum servantur incerta,
eo quod universa æque eveniant justo et impio,
bono et malo, mundo et immundo,
immolanti victimas et sacrificia contemnenti.
Sicut bonus, sic et peccator;
ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
3 Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt:
quia eadem cunctis eveniunt.
Unde et corda filiorum hominum implentur malitia
et contemptu in vita sua,
et post hæc ad inferos deducentur.
4 Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam;
melior est canis vivus leone mortuo.
5 Viventes enim sciunt se esse morituros;
mortui vero nihil noverunt amplius,
nec habent ultra mercedem,
quia oblivioni tradita est memoria eorum.
6 Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt;
nec habent partem in hoc sæculo,
et in opere quod sub sole geritur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|