The Future of Bible Study Is Here.
Daniel 5:22–30
22 Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia: 23 sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. 24 Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est. 25 Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares. 26 Et hæc est interpretatio sermonis. Mane: numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud. 27 Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens. 28 Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
29 Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus: et prædicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. 30 Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldæus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|