The Future of Bible Study Is Here.
Colossians 1:1–10
1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater: 2 eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu. 3 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes: 4 audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes 5 propter spem, quæ reposita est vobis in cælis: quam audistis in verbo veritatis Evangelii: 6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate, 7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu, 8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu. 9 Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali: 10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes: in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|