The Future of Bible Study Is Here.
Amos 6
6 1 Væ qui opulenti estis in Sion,
et confiditis in monte Samariæ:
optimates capita populorum,
ingredientes pompatice domum Israël!
2 Transite in Chalane, et videte,
et ite inde in Emath magnam,
et descendite in Geth Palæstinorum,
et ad optima quæque regna horum:
si latior terminus eorum termino vestro est.
3 Qui separati estis in diem malum,
et appropinquatis solio iniquitatis;
4 qui dormitis in lectis eburneis,
et lascivitis in stratis vestris;
qui comeditis agnum de grege,
et vitulos de medio armenti;
5 qui canitis ad vocem psalterii,
sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
et optimo unguento delibuti,
et nihil patiebantur super contritione Joseph.
7 Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,
et auferetur factio lascivientium.
8 Juravit Dominus Deus in anima sua,
dicit Dominus Deus exercituum:
Detestor ego superbiam Jacob,
et domos ejus odi,
et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
9 Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,
et ipsi morientur.
10 Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,
ut efferat ossa de domo;
et dicet ei, qui in penetralibus domus est:
Numquid adhuc est penes te?
Et dicet ei: Tace,
et non recorderis nominis Domini.
12 Quia ecce Dominus mandabit,
et percutiet domum majorem ruinis,
et domum minorem scissionibus.
13 Numquid currere queunt in petris equi,
aut arari potest in bubalis?
quoniam convertistis in amaritudinem judicium,
et fructum justitiæ in absinthium.
14 Qui lætamini in nihilo; qui dicitis:
Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?
15 Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël,
dicit Dominus Deus exercituum, gentem,
et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.