The Future of Bible Study Is Here.
Acts 4:14–18
14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, 16 dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|