The Future of Bible Study Is Here.
Acts 26:4–11
4 Et quidem vitam meam a juventute, quæ ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judæi: 5 præscientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostræ religionis vixi pharisæus. 6 Et nunc, in spe quæ ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus: 7 in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. 8 Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat? 9 Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere, 10 quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. 11 Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|