The Future of Bible Study Is Here.
Acts 10:9–15
9 Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: 11 et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terræ, et volatilia cæli. 13 Et facta est vox ad eum: Surge, Petre: occide, et manduca. 14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. 15 Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|