4 Esdras 6:18–28
Clementine VulgateOther versions
18et dixit, Ecce dies veniunt, et erit quando appropinquare incipiam, ut visitem habitantes in terra: 19et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua, et quando suppleta fuerit humilitas Sion. 20et cum supersignabitur sæculum quod incipiet pertransire, hæc signa faciam, Libri aperientur ante faciem firmamenti, et omnes videbunt simul, 21et anniculi infantes loquentur vocibus suis, et prægnantes immaturos parient infantes trium et quattuor mensium, et vivent, et suscitabuntur. 22Et subito apparebunt seminata loca non seminata, et plena promptuaria subito invenientur vacua: 23et tuba canet cum sono; quam cum omnes audierint, subito expavescent. 24Et erit in illo tempore, debellabunt amici amicos ut inimici, et expavescet terra cum his: et venæ fontium stabunt, et non decurrent in horis tribus: 25et erit, omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus prædixi tibi, ipse salvabitur, et videbit salutare meum, et finem sæculi vestri. 26Et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium, et convertetur in sensum alium. 27Delebitur enim malum, et extinguetur dolus. 28Florebit autem fides, et vincetur corruptela, et ostendetur veritas quæ sine fructu fuit diebus tantis.
Public Domain