Logos Bible Study

4 Esdras 5:1–13

Clementine VulgateOther versions

1De signis autem: ecce dies venient, in quibus apprehendentur qui inhabitant terram in censu multo: et abscondetur veritatis via: et sterilis erit a fide regio: 2et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides, et super quam audisti olim: 3et erit imposito vestigio quam nunc vides regnare regionem, et videbunt eam desertam. 4Si autem tibi dederit Altissimus vivere, videbis post tertiam tubam, et relucescet subito sol noctu, et luna ter in die, 5et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam, et populi commovebuntur: 6et regnabit, quem non sperant qui inhabitant super terram, et volatilia commigrationem facient: 7et mare Sodomiticum pisces reiiciet, et dabit vocem noctu, quam non noverant multi. omnes autem audient vocem eius, 8et chaos fiet per loca multa, et ignis frequenter remittetur, et bestiæ agrestes transmigrabunt, et mulieres menstruatæ parient monstra, 9et in dulcibus aquis salsæ invenientur, et amici omnes semetipsos expugnabunt: et abscondetur tunc sensus, et intellectus separabitur in promptuarium suum: 10et quæretur a multis, et non invenietur: et multiplicabitur iniustitia, et incontinentia super terram. 11Et interrogabit regio proximam suam, et dicet, Numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens? Et hoc negabit. 12Et erit in illo tempore, et sperabunt homines, et non impetrabunt: laborabunt, et non dirigentur viæ eorum. 13Hæc signa dicere tibi permissum est mihi: et si oraveris iterum et ploraveris, sicut et nunc, et ieiunaveris septem diebus, audies iterate horum maiora.

Read in Logos