4 Esdras 3:31–36
Clementine VulgateOther versions
31Nihil memini quomodo debeat derelinqui via hæc. Numquid meliora facit Babylon quam Sion? 32aut alia gens cognovit te preeter Israel? aut quæ tribus crediderunt testamentis tuis, sicut Iacob? 33Quarum merces non comparuit, neque labor fructificavit. Pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas, et non memorantes mandatorum tuorum. 34Nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates, et eorum qui habitant in sæculo: et non invenietur nomen tuum, nisi in Israel. 35Aut quando non peccaverunt in conspectu tuo, qui habitant terram? aut quæ gens sic observavit mandata tua? 36Hos quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.
Public Domain