4 Esdras 6:36–9:26
Clementine VulgateOther versions
36Et factum est in octava nocte, et cor meum turbabatur iterato in me, et cœpi loqui coram Altissimo. 37Inflammabatur enim spiritus meus valde, et anima mea anxiabatur. 38et dixi, O Domine, loquens locutus es ab initio creaturæ in primo die dicens, Fiat cælum et terra: et tuum verbum opus perfectum. 39Et erat tunc spiritus, et tenebræ circumferebantur, et silentium, sonus vocis hominis nondum erat abs te. 40Tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen luminosum, quo appareret opus tuum. 41Et die secundo creasti spiritum firmamenti, et imperasti ei ut divideret et divisionem faceret inter aquas, ut pars quædam sursum recederet, pars vero deorsum maneret. 42Et tertia die imperasti aquis congregari in septima parte terræ: sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata a Deo, et culta. 43Verbum enim tuum processit, et opus statim fiebat. 44Processit enim subito fructus multitudinis immensus, et concupiscentiæ gustus multiformes, et flores colore immutabili, et odores odoramenti investigabilis, et die tertia hæc facta sunt. 45Quarta autem die imperasti fieri solis splendorem, lunæ lumen, stellarum dispositionem: 46et imperasti eis, ut deservirent futuro plasmato homini. 47Quinto autem die dixisti septimæ parti, ubi erat aqua congregata, ut procrearet animalia, et volatilia, et pisces: et ita fiebat. 48aqua muta, et sine anima quæ Dei nutu iubebantur, animalia faciebat, ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent. 49Et tunc conservasti duas animas: nomen uni vocasti Henoch, et nomen secundæ vocasti Leviathan, 50et separasti ea ab alterutro. Non enim poterat septima pars, ubi erat aqua congregata, capere ea. 51Et dedisti Henoch unam partem, quæ siccata est tertio die, ut habitet in ea ubi sunt montes mille. 52Leviathan autem dedisti septimam partem humidam, et servasti eam, ut fiat in devorationem quibus vis, et quando vis. 53Sexto autem die imperasti terræ, ut crearet coram te iumenta, et bestias, et reptilia: 54et super his Adam, quem constituisti ducem super omnibus factis quæ fecisti, et ex eo educimur nos omnes, quemque elegisti populum. 55Hæc autem omnia dixi coram te Domine, quia propter nos creasti sæculum. 56Residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nil esse, et quoniam salivæ assimilatæ sunt, et quasi stillicidium de vase similasti abundantiam eorum. 57Et nunc Domine, ecce, istæ gentes quæ in nihilum deputatæ sunt, cœperunt dominari nostri, et devorare: 58nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum unigenitum æmulatorem tuum, traditi sumus in manibus eorum: 59et si propter nos creatum est sæculum, quare non hereditatem possidemus cum sæculo? Usquequo hæc?
71Et factum est, cum finissem loqui verba hæc, missus est ad me angelus qui missus fuerat ad me primis noctibus, 2et dixit ad me, Surge Esdra, et audi sermones quos veni loqui ad te. 3Et dixi, Loquere Deus meus. Et dixit ad me, Mare positum est in spatioso loco, ut esset altum et immensum: 4erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminibus. 5Quis enim volens voluerit ingredi mare, et videre eum, vel dominari eius: si non transierit angustum, in latitudinem quomodo venire poterit? 6Item aliud, Civitas est ædificata, et posita in loco campestri: est autem plena omnium bonorum. 7introitus eius angustus et in præcipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris aqua alta: 8semita autem est una sola inter eos posita, hoc est, inter ignem et aquam, ut non capiat semita, nisi solummodo vestigium hominis. 9Si autem dabitur civitas homini in hereditatem, si numquam antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam? 10Et dixi, Sic Domine. Et dixit ad me, Sic est: et Israel pars. 11Propter eos enim feci sæculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est. 12Et facti sunt introitus huius sæculi angusti, et dolentes, et laboriosi: pauci autem et mali, et periculorum pleni: et labore magnopere fulti. 13nam maioris sæculi introitus spatiosi et securi, et facientes immortalitatis fructum. 14Si ergo ingredientes non fuerunt ingressi qui vivunt, angusta et vana hæc: non poterunt recipere quæ sunt reposita. 15Nunc ergo quare tu conturbaris, cum sis corruptibilis? et quid moveris tu, cum sis mortalis? 16Et quare non accepisti in corde tuo quod est futurum, sed quod in præsenti? 17Respondi et dixi, Dominator Domine, ecce disposuisti lege tua, quoniam iusti hereditabunt hæc, impii autem peribunt. 18Iusti autem ferent angusta, sperantes spatiosa. qui enim impie gesserunt, at angusta passi sunt, et spatiosa non videbunt. 19Et dixit ad me, Non est iudex super Deum, neque intelligens super Altissimum. 20Pereunt enim multi præsentes, quia negligitur quæ anteposita est Dei lex. 21Mandans enim mandavit Deus venientibus, quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur. 22Hi autem non sunt persuasi, et contradixerunt ei, et constituerunt sibi cogitamen vanitatis, 23et proposuerunt sibi circumventiones delictorum, et super-dixerunt Altissimo non esse, et vias eius non cognoverunt, 24et legem eius spreverunt, et sponsiones eius abnegaverunt, et in legitimis eius fidem non habuerunt, et opera eius non perfecerunt. 25propter hoc Esdra vacua vacuis, et plena plenis.
26Ecce tempus veniet, et erit quando venient signa quæ prædixi tibi, et apparebit sponsa, et apparescens ostendetur quæ nunc subducitur terra: 27et omnis qui liberatus est de prædictis malis, ipse videbit mirabilia mea. 28Revelabitur enim filius meus IESUS cum bis qui cum eo sunt, et iucundabuntur qui relicti sunt in annis quadringentis. 29Et erit post annos hos, et morietur filius meus CHRISTUS, et omnes qui spiramentum habent homines: 30et convertetur sæculum in antiquum silentium diebus septem, sicut in prioribus iudiciis, ita ut nemo derelinquatur. 31Et erit post dies septem, et excitabitur quod nondum vigilat sæculum, et morietur corruptum: 32et terra reddet quæ in ea dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quæ eis commendatæ sunt animæ. 33Et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt miseriæ, et longanimitas congregabitur. 34Iudicium autem solum remanebit, veritas stabit, et fides convalescet, 35et opus subsequetur, et merces ostendetur, et iustitiæ vigilabunt, et iniustitiæ non dominabuntur.
36Et dixi, Primus Abraham propter Sodomitas oravit, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt, 37et qui post eum pro Israel in diebus Achaz, et Samuelis, 38et David pro confractione, et Salomon pro eis qui venerunt in sanctificationem. 39Et Elias pro his qui pluviam acceperunt, et pro mortuo ut viveret, 40et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis. 41Si ergo modo quando corruptibile increvit, et iniustitia multiplicata est, et oraverunt iusti pro impiis: quare et nunc sic non erit? 42Et respondit ad me, et dixit, Præsens sæculum non est finis, gloria in eo frequens manet: propter hoc oraverunt pro invalidis. 43Dies enim iudicii erit finis temporis huius, et initium temporis futuræ immortalitatis, in quo transivit corruptela: 44soluta est intemperantia, abscissa est incredulitas: crevit autem iustitia, orta est veritas. 45tunc enim nemo poterit salvare eum qui periit, neque demergere qui vicit. Et respondi, 46et dixi, Hic est sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam, vel cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret. 47Quid enim prodest hominibus in præsenti vivere in tristitia, et mortuos sperare punitionem? 48O tu quid fecisti Adam? Si enim tu peccasti, non est factus solius tuus casus, sed et noster qui ex te advenimus. 49Quid enim prodest nobis, si promissum est nobis immortale tempus: nos autem mortalia opera egimus? 50Et quoniam prædicta est nobis perennis spes, nos vero pessimi vani facti sumus. 51Et quoniam reposita sunt nobis habitacula sanitatis et securitatis: nos vero male conversati sumus. 52Et quoniam reposita est gloria Altissimi protegere eos qui tarde conversati sunt: nos autem pessimis viis ambulavimus. 53Et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est securitas et medela: 54nos vero non ingrediemur. in ingratis enim locis conversati sumus. 55Et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt: nostræ autem facies super tenebras nigræ. 56non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quod incipiemus post mortem pati. 57Et respondit, et dixit, Hoc est cogitamentum certaminis quod certabit qui super terram natus est homo, 58ut si victus fuerit, patiatur quod dixisti:si autem vicerit, recipiet quod dico: 59quoniam hæc est vita quam Moyses dixit cum viveret, ad populum, dicens, Elige tibi vitam, ut vivas. 60Non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis: sed nec mihi qui locutus sum ad eos, 61quoniam non esset tristitia in perditionem eorum. sicut futurum est gaudium super eos, quibus persuasa est salus. 62Et respondi, et dixi, Scio Domine, quoniam vocatus est Altissimus misericors in eo, quod misereatur his qui nondum in sæculo advenerunt, 63et quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius: 64et longanimis est, quoniam longanimitatem præstat his qui peccaverunt quasi suis operibus: 65et munificus est, quoniam quidem donare vult pro exigentiis: 66et multæ misericordiæ, quoniam multiplicat magis misericordias his qui præsentes sunt, et qui præterierunt, et qui futuri sunt. 67Si enim non multiplicaverit misericordias suas: non vivificabitur sæculum cum his qui inhereditabunt in eo. 68Et donat: quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut alleventur hi qui iuiquitatem fecerunt, de suis iniquitatibus non poterit decies millesima pars vivificari hominum. 69Et iudex si non ignoverit his qui curati sunt verbo eius, et deleverit multitudinem contentionum: non fortassis derelinquerentur in innumerabili multitudine, nisi pauci valde.
81Et respondit ad me, et dixit:…
This passage has been shortened. Keep reading 4 Esdras 6:36–9:26 in Logos
Public Domain