4 Esdras 3:1–9:26
Clementine VulgateOther versions
31Anno tricesimo ruinæ civitatis eram in Babylone, et conturbatus sum super cubiculo meo recumbens, et cogitationes meæ ascendebant super cor meum: 2quoniam vidi desertionem Sion, et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone. 3et ventilatus est spiritus meus valde, et cœpi loqui ad Altissimum verba timorata, 4et dixi: O dominator Domine, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti populo, 5et dedisti Adam corpus mortuum: sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insufflasti in eum spiritum vitæ, et factus est vivens coram te: 6et induxisti eum in paradiso, quem plantaverat dextera tua, antequam terra adventaret. 7Et huic mandasti diligere viam tuam, et præterivit eam, et statim instituisti in eo mortem, et in nationibus eius, et natæ sunt gentes, et tribus, et populi, et cognationes, quarum non est numerus. 8Et ambulavit unaquaeque gens in voluntate sua, et mira agebant coram te, et spernebant præcepta tua. 9Iterum autem in tempore induxisti diluvium super inhabitantes sæculum, et perdidisti eos. 10Et factum est in unoquoque eorum, sicut Adæ mori, sic his diluvium. 11Dereliquisti autem unum ex his Noe cum domo sua, et ex eo iusti omnes. 12Et factum est cum cœpissent multiplicari, qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas: et cœperunt iterato impietatem facere plus quam priores. 13Et factum est cum iniqui-tatem facerent coram te, elegisti tibi virum ex his cui nomen erat Abraham. 14Et dilexisti eum, et demonstrasti ei soli voluntatem tuam: 15et disposuisti ei testamentum æternum, et dixisti ei ut non umquam derelinqueres semen eius. Et dedisti ei Isaac, et Isaac dedisti Iacob et Esau. 16Et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. Et factus est Iacob in multitudine magna. 17Et factum est cum educeres semen eius ex Ægypto, adduxisti super montem Sina. 18Et inclinasti cælos, et statuisti terram, et commovisti orbem, et tremere fecisti abyssos, et conturbasti sæculum, 19et transiit gloria tua portas quattuor ignis et terræmotus, et spiritus, et gelu, ut dares semini Iacob legem, et generationi Israel diligentiam. 20Et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum. 21Cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui de eo nati sunt. 22Et facta est permanens infirmitas, et lex cum corde populi, cum malignitate radicis: et discessit quod bonum est, et mansit malignum. 23Et transierunt tempora, et finiti sunt anni: et suscitasti tibi servum nomine David, 24et dixisti ei ædificare civitatem nominis tui, et offerre tibi in eadem thus et oblationes. 25Et factum est hoc annis multis, et deliquerunt qui habitabant civitatem, 26in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius. utebantur enim et ipsi corde maligno. 27Et tradidisti civitatem tuam in manibus inimicorum tuorum. 28Numquid meliora faciunt, qui habitant Babylonem? Et propter hoc dominabitur Sion? 29Factum est cum venissem huc, et vidissem impietates, quarum non est numerus: et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno, et excessit cor meum: 30quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes, et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum, et conservasti inimicos tuos, et non significasti. 31Nihil memini quomodo debeat derelinqui via hæc. Numquid meliora facit Babylon quam Sion? 32aut alia gens cognovit te preeter Israel? aut quæ tribus crediderunt testamentis tuis, sicut Iacob? 33Quarum merces non comparuit, neque labor fructificavit. Pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas, et non memorantes mandatorum tuorum. 34Nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates, et eorum qui habitant in sæculo: et non invenietur nomen tuum, nisi in Israel. 35Aut quando non peccaverunt in conspectu tuo, qui habitant terram? aut quæ gens sic observavit mandata tua? 36Hos quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.
41Et respondit ad me angelus, qui missus est ad me, cui nomen Uriel, 2et dixit mihi, Excedens excessit cor tuum in sæculo hoc, et comprehendere cogitas viam Altissimi. 3Et dixi: Ita Domine meus. Et respondit mihi, et dixit: Tres vias missus sum ostendere tibi, et tres similitudines proponere coram te. 4de quibus mihi si renuntiaveris unam ex his, et ego tibi demonstrabo viam, quam desideras videre, et docebo te, unde sit cor malignum. 5Et dixi: Loquere Domine meus. Et dixit ad me: Vade pondera mihi ignis pondus, aut mensura mihi flatum venti, aut revoca mihi diem, quæ præteriit. 6Et respondi, et dixi: Quis natorum poterit facere, ut me interroges de his? 7Et dixit ad me: Si essem interrogans te, dicens: Quantæ habitationes sunt in corde maris, aut quantæ venæ sunt in principio abyssi, aut quantæ venæ sunt super firmamentum, aut qui sunt exitus paradisi: 8diceres mihi fortassis, in abyssum non descendi, neque in infernum adhuc, neque in cælum umquam ascendi. 9nunc autem non interrogavi te, nisi de igne, et vento, et die, per quem transisti, et a quibus separari non potes: et non respondisti mihi de eis. 10Et dixit mihi: Tu quæ tua sunt, tecum coadolescentia, non potes cognoscere: 11et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam, et iam exterius corrupto sæculo intelligere corruptionem evidentem in facie mea? 12Et dixi illi: Melius erat non esse, quam adhuc viventes vivere in impietatibus, et pati, et non intelligere de qua re. 13Et respondit ad me, et dixit: Proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi, et cogitaverunt cogitationem. 14et dixerunt: Venite et eamus, et faciamus ad mare bellum, ut recedat coram nobis, et faciamus nobis alias silvas. 15Et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem, et dixerunt: Venite ascendentes, debellemus silvas campi, ut et ibi consummemus nobismetipsis aliam regionem. 16Et factus est cogitatus silvæ in vanum, venit enim ignis, et consumpsit eam. 17Similiter et cogitatus fluctuum maris, stetit enim arena, et prohibuit eos. 18Si enim esses iudex horam, quem inciperes iustificare, aut quem condemnare? 19Et respondi, et dixi: Utique vanam cogitationem cogitaverunt. terra enim data est silvæ, et mari locus portare fluctus suos. 20Et respondit ad me, et dixit: Bene tu iudicasti, et quare non iudicasti tibimetipsi? 21Quemadmodum enim terra silvæ data est, et mare fluctibus suis: sic qui super terram inhabitant, quæ sunt super terram intelligere solummodo possunt: et qui super cælos, quæ super altitudinem cælorum. 22Et respondi, et dixi: Deprecor te Domine, ut mihi detur sensus intelligendi. 23non enim volui interrogare de superioribus tuis, sed de his quæ per-transeunt per nos quotidie. propter quid Israel datus in opprobrium gentibus, quem dilexisti populum, datus est tribubus impiis, et lex patrum nostrorum in interitum deducta est, et dispositiones scriptæ nusquam sunt: 24et pertransivimus de sæculo, ut locustæ, et vita nostra stupor et pavor, et nec digni sumus misericordiam consequi. 25Sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos? et de his interrogavi. 26Et respondit ad me, et dixit: Si fueris plurimum scrutatus, frequenter miraberis: quoniam festinans festinat sæculum pertransire, 27et non capit portare quæ in futuris temporibus iustis repromissa sunt: quoniam plenum iniustitia est sæculum hoc et infirmitatibus. 28De quibus autem interrogas, dicam: seminatum enim est malum, et necdum venit destructio ipsius. 29Si ergo non inversum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ubi seminatum est bonum. 30Quoniam gramen seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio: et quantum impietatis generavit usque nunc, et generat usque cum veniat area? 31Æstima autem apud te gramen mali seminis, quantum fructum impietatis generavit: 32quando secatæ fuerint spicæ, quarum non est numerus, quam magnam aream incipient facere? 33Et respondi, et dixi: Quomodo, et quando hæc? Quare modici et mali anni nostri? 34Et respondit ad me, et dixit mihi: Non festines tu super Altissimum. Tu enim festinas inaniter esse super ipsum. nam excessus tuus multus. 35Nonne de his interrogaverunt animæ iustorum in promptuariis suis, dicentes, Usquequo spero sic? et quando veniet fructus areæ mercedis nostræ? 36Et respondit ad ea Ieremiel archangelus, et dixit: Quando impletus fuerit numerus seminum in vobis, quoniam in statera ponderavit sæculum, 37et mensura mensuravit tempora, et numero numeravit tempora, et non commovit, nec excitavit usquedum impleatur prædicta mensura.
38Et respondi, et dixi: O dominator Domine, sed et nos omnes pleni sumus impietate. 39Et ne forte propter nos non impleantur iustorum areæ, propter peccata inhabitantium super terram. 40Et respondit ad me, et dixit: Vade, et interroga prægnantem, si quando impleverit novem menses suos, adhuc poterit matrix eius retinere partum in semetipsa? 41Et dixi, Non potest Domine. Et dixit ad me, In inferno promptuaria animarum matrici assimilata sunt. 42Quemadmodum enim illa festinat quæ parit effugere necessitatem partus: sic et hæc festinat reddere ea quæ commendata sunt. 43Ab initio tibi demonstrabitur de his quæ concupiscis videre. 44Et respondi, et dixi: Si inveni gratiam ante oculos tuos, et si possibile est, et si idoneus sum, 45demonstra mihi, si plusquam præteritum sit habet venire, aut plura pertransierunt supra quam futurum est. 46Quid pertransivit, scio: quid autem futurum sit, ignoro. 47Et dixit ad me: Sta super dexteram partem, et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis. 48Et steti, et vidi, et ecce fornax ardens transiit coram me. et factum est, cum transiret flamma, vidi: et ecce superavit fumus. 49Post hæc transiit coram me nubes plena aquæ, et immisit pluviam impetu multam: et cum transiisset impetus pluviæ, superaverunt in ea guttæ. 50Et dixit ad me: Cogita tibi: sicut crescit pluvia amplius quam guttæ, et ignis quam fumus: sic superabundavit quæ transivit mensura. Superaverunt autem guttæ, et fumus:…
This passage has been shortened. Keep reading 4 Esdras 3:1–9:26 in Logos
Public Domain