4 Esdras 11:1–12:51
Clementine VulgateOther versions
111Et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alæ pennarum et capita tria. 2Et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti cæli insufflabant in eam, et colligebantur. 3Et vidi, et de pennis eius nascebantur contrariæ pennæ, et ipsæ fiebant in pennaculis minutis et modicis. 4Nam capita eius erant quiescentia, et dimidium caput erat maius aliorum capitum, sed ipsa quiescebat cum eis. 5Et vidi, et ecce aquila volavit in pennis suis, et regnavit super terram, et super eos qui habitant in ea. 6Et vidi, quoniam subiecta erant ei omnia sub cælo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quæ est super terram. 7Et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos, et misit vocem pennis suis, dicens, 8Nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo, et per tempus vigilate. 9Capita autem in novissimo serventur. 10Et vidi, et ecce vox non exibat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. 11Et numeravi contrarias pennas eius, et ecce ipsæ erant octo.
12Et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una penna, et regnavit super omnem terram. 13Et factum est cum regnaret, venit ei finis, et non apparuit locus eius: et sequens exurrexit, et regnabat. ipsa multum tenuit tempus. 14Et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. 15Et ecce, vox emissa est illi, dicens, 16Audi tu quæ tanto tempore tenuisti terram. hæc annuncio tibi antequam incipias non apparere. 17Nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius. 18Et levavit se tertia, et tenuit principatum sicut et priores: et non apparuit et ipsa. 19Et sic contingebat omnibus aliis singulatim principatum gerere, et iterum nusquam comparere.
20Et vidi, et ecce in tempore sequentes pennæ erigebantur a dextera parte, ut tenerent et ipsæ principatum: et ex his erant quæ tenebant, sed tamen statim non comparebant. 21Nam et aliquæ ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. 22Et vidi post hæc, et ecce non comparuerunt duodecim pennæ et duo pennacula: 23et nihil supererat in corpore aquilæ, nisi duo capita quiescentia et sex pennacula.
24Et vidi, et ecce sex pennaculis divisæ sunt duæ, et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem. Nam quattuor manserunt in loco suo.
25Et vidi, et ecce subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. 26Et vidi, et ecce una erecta est, sed statim non comparuit. 27Et secundæ velocius quam priores, non comparuerunt. 28Et vidi, et ecce duæ quæ superaverunt apud semetipsas cogitabant et ipsæ regnare.
29et in eo cum cogitarent, ecce unum quiescentium capitum quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maius. 30Et vidi quoniam completa sunt duo capita secum: 31et ecce conversum est caput cum his qui cum eo erant, et comedit duas subalares quæ cogitabant regnare.
32Hoc autem caput perconterruit omnem terram, et dominabatur in ea his qui habitant terram cum labore multo, et potentatum tenuit orbis terrarum super omnes alas quæ fuerunt. 33Et vidi post hæc, et ecce medium caput subito non comparuit, et hoc sicut alæ. 34Superaverunt autem duo capita, quæ et ipsa similiter regnaverunt super terram, et super eos qui habitant in ea. 35Et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod a læva.
36Et audivi vocem dicentem mihi, Conspice contra te, et considera quod vides. 37Et vidi, et ecce sicut leo concitatus de silva rugiens: et vidi quoniam emittebat vocem hominis ad aquilam. Et dixit, dicens, 38Audi tu, et loquar ad te, et dicet Altissimus tibi, 39Nonne tu es qui superasti de quattuor animalibus, quæ feceram regnare in sæculo meo, et ut per eos veniret finis temporum eorum? 40Et quartus veniens devicit omnia animalia quæ transierunt, et potentatu tenuit sæculum cum tremore multo, et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitavit tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 41Et iudicasti terram non cum veritate. 42Tribulasti enim mansuetos, et læsisti quiescentes, et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. 43Et ascendit contumelia tua usque ad Altissimum, et superbia tua ad Fortem. 44Et respexit Altissimus superba tempora, et ecce finita sunt, et scelera eius completa sunt. 45Propterea non appareas tu aquila. et alæ tuæ horribiles, et pennacula tua pessima, et capita tua maligna, et ungues tui pessimi, et omne corpus tuum vanum, 46uti refrigeretur omnis terra, et revertatur liberata de tua vi, et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
121Et factum est, dum loqueretur leo verba hæc ad aquilam: et vidi, 2et ecce quod superaverat caput, et non comparuerunt quattuor alæ illæ quæ ad eum transierunt, et erectæ sunt ut regnarent: et erat regnum eorum exile, et tumultu plenum. 3Et vidi, et ecce ipsa non apparebant, et omne corpus aquilæ incendebatur, et expavescebat terra valde.
et ego a tumultu et excessu mentis, et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo, 4Ecce tu præstitisti mihi hoc in eo, quod scrutaris vias Altissimi. 5Ecce adhuc fatigatus sum animo, et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore, quam expavi nocte hac. 6Nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem. 7Et dixi, Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te præ multis, et si certe ascendit deprecatio mea ante faciem tuam, 8conforta me, et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoleris animam meam. 9Dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum novissima.
Et dixit ad me, 10Hæc est interpretatio visionis huius. 11Aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quod visum est in visione Danieli fratri tuo. 12Sed non est illi interpretatum quoniam ego nunc tibi interpretor. 13Ecce dies veniunt, et exurget regnum super terram, et erit timor acrior omnium regnorum quæ fuerunt ante eum.
14Regnabunt autem in ea reges duodecim, unus post unum. 15Nam secundus incipiet regnare, et ipse tenebit amplius tempus præ duodecim. 16Hæc est interpretatio duodecim alarum quas vidisti. 17Et quam audisti vocem quæ locuta est, non de capitibus eius exeuntem, sed de medio corporis eius, 18hæc est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicæ, et periclitabitur ut cadat: et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.
19Et quoniam vidisti subalares octo cohærentes alis eius, 20hæc est interpretatio. exurgent in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia, et anni citati, et duo quidem ex ipsis perient. 21Appropinquante autem tempore medio quattuor servabuntur in tempore, cum incipiet appropinquare tempus eius ut finiatur: duo vero in finem servabuntur.
22Et quoniam vidisti tria capita quiescentia, 23hæc est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna, et revocabit in ea multa. et dominabuntur terram, 24et qui habitant in ea, cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilæ. 25Isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius, et qui perficient novissima eius. 26Et quoniam vidisti caput maius non apparens, hæc est interpretatio eius. quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis. 27Nam duo qui perseveraverint, gladius eos comedet. 28Unius enim gladius comedet qui cum eo: sed tamen hic gladio in novissimis cadet. 29Et quoniam vidisti duas subalares traiicientes super caput quod est in dextera parte, 30hæc est interpretatio. hi sunt quos conservavit Altissimus in finem suum, hoc est regnum exile, et turbationis plenum.
31Sicut vidisti et leonem, quem vidisti de silva evigilantem, et rugientem, et loquentem ad aquilam, et arguentem eam, et iniustitias ipsius per omnes sermones eius sicut audisti: 32hic est ventus quem servavit Altissimus in finem ad eos, et impietates ipsorum: et arguet illos, et incutiet coram ipsis discerptiones eorum. 33Statuet enim eos in iudicio vivos: et erit, cum arguerit eos, tunc corripiet eos. 34Nam residuum populum meum liberabit cum miseria, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos quoadusque veniet finis dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.
35Hoc somnium quod vidisti, et hæ interpretationes. 36Tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc. 37Scribe ergo omnia ista in libro quæ vidisti, et pone ea in loco abscondito: 38et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum corda scis posse capere, et servare secreta hæc. 39Tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quidquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi. 40Et profectus est a me.
Et factum est, cum audisset omnis populus quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum: et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes: 41Quid peccavimus tibi, et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc? 42Tu enim nobis superes solus ex omnibus populis, sicut botrus de vinea, et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus et navis salvata a tempestate. 43Aut non sufficiunt nobis mala quæ contingunt? 44Si ergo tu nos dereliqueris, quanto nobis erat melius si essemus succensi et nos cum incendio Sion? 45Nec enim nos sumus meliores eorum qui ibi mortui sunt. Et ploraverunt voce magna. Et respondi ad eos, et dixi: 46Confide Israel, et noli tristari tu domus Iacob. 47Est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in tentatione. 48Ego enim non dereliqui vos, neque excessi a vobis: sed veni in hunc locum ut deprecarer pro desolatione Sion, ut quærerem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestræ. 49Et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos. 50Et profectus est populus, sicut dixi ei, in civitatem: 51ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit: et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est…
This passage has been shortened. Keep reading 4 Esdras 11:1–12:51 in Logos
Public Domain