4 Esdras 1:1–2:48
Clementine VulgateOther versions
11Liber Esdræ prophetæ secundus, filii Sarei, filii Azarei, filii Helciæ, filii Sadaniæ, filii Sadoch, filii Achitob, 2filii Achiæ, filii Phinees, filii Heli, filii Ameriæ, filii Asiel, filii Marimoth, filii Arna, filii Oziæ, filii Borith, filii Abisei, filii Phinees, filii Eleazar, 3filii Aaron ex tribu Levi, qui fuit captivus in regione Medorum, in regno Artaxerxis regis Persarum.
4Et factum est verbum Domini ad me, dicens, 5Vade, et nuncia populo meo facinora ipsorum, et filiis eorum iniquitates, quas in me admiserunt, ut nuntient filiis filiorum: 6quia peccata parentum ipsorum in illis creverunt. Obliti enim mei sacrificaverunt diis alienis. 7Nonne ego eduxi eos de terra Ægypti de domo servitutis? Ipsi autem irritaverunt me, et consilia mea spreverunt. 8Tu autem excute comam capitis tui, et proiice omnia mala super illos: quoniam non obedierunt legi meæ. Populus autem est indisciplinatus. 9Usquequo eos sustinebo, quibus tanta beneficia contuli? 10Reges multos propter eos subverti. Pharaonem cum pueris suis, et omnem exercitum eius percussi. 11Omnes gentes a facie eorum perdidi, et in Oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi, et omnes adversarios eorum interfeci. 12Tu vero loquere ad eos, dicens: Hæc dicit Dominus: 13Nempe ego vos per mare transmeavi, et plateas vobis initio munitas exhibui. ducem vobis dedi Moysen, et Aaron sacerdotem: 14lucem vobis per columnam ignis præstiti, et magna mirabilia feci in vobis: vos autem mei obliti estis, dicit Dominus. 15Hæc dicit Dominus omnipotens: Coturnix vobis in signo fuit, castra vobis ad tutelam dedi, et illic murmurastis: 16et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum, sed adhuc nunc usque murmurastis. 17Ubi sunt beneficia, quæ præstiti vobis? Nonne in deserto cum esuriretis, proclamastis ad me, 18dicentes, Ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos? melius nobis fuerat servire Ægyptiis, quam mori in deserto hoc. 19Ego dolui gemitus vestros, et dedi vobis manna in escam. Panem angelorum manducastis. 20Nonne cum sitiretis, petram excidi, et fluxerunt aquæ in saturitate? propter æstus foliis arborum vos texi. 21Divisi vobis terras pingues: Chananæos, et Pherezæos, et Philisthæos a facie vestra proieci: quid faciam vobis adhuc: dicit Dominus? 22Hæc dicit Dominus omnipotens. In deserto cum essetis in flumine Amorrhæo sitientes, et blasphemantes nomen meum, 23non ignem vobis pro blasphemiis dedi, sed mittens lignum in aquam, dulce feci flumen.
24Quid tibi faciam Iacob? Noluisti obedire Iuda. Transferam me ad alias gentes, et dabo eis nomen meum, ut custodiant legitima mea. 25Quoniam me dereliquistis, et ego vos derelinquam. Petentibus vobis a me misericordiam, non miserebor. 26Quando invocabitis me, ego non exaudiam vos. Maculastis enim manus vestras sanguine, et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia. 27Non quasi me dereliquistis, sed vosipsos, dicit Dominus. 28Hæc dicit Dominus omnipotens, Nonne ego vos rogavi, ut pater filios, et ut mater filias, et ut nutrix parvulos suos, 29ut essetis mihi in populum, et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios, et ego vobis in patrem? 30Ita vos collegi, ut gallina pullos suos sub alas suas. Modo autem quid faciam vobis? Proiiciam vos a facie mea. 31Oblationem cum mihi attuleritis, avertam faciem meam a vobis. Dies enim festos vestros, et neomenias et circumcisiones repudiavi. 32Ego misi pueros meos prophetas ad vos, quos acceptos interfecistis, et laniastis corpora eorum, quorum sanguinem exquiram, dicit Dominus. 33Hæc dicit Dominus omnipotens, Domus vestra deserta est: Proiiciam vos sicut ventus stipulam, 34et filii procreationem non facient: quoniam mandatum meum neglexerunt, et quod malum est coram me, fecerunt.
35Tradam domos vestras populo venienti, qui me non audientes credunt: quibus signa non ostendi, facient quæ præcepi. 36Prophetas non viderunt, et memorabuntur iniquitatum eorum. 37Testor populi venientis gratiam, cuius parvuli exultant cum lætitia, me non-videntes oculis carnalibus, sed spiritu credentes quæ dixi. 38Et nunc frater aspice, quæ gloria: et vide populum venientem ab oriente, 39quibus dabo ducatum Abraham, Isaac, et Iacob, et Osee, et Amos, et Michææ, et Ioel, et Abdiæ, et Ionæ, 40et Nahum, et Habacuc, Sophoniæ, Aggæi, Zachariæ, et Malachiæ, qui et angelus Domini vocatus est.
21Hæc dicit Dominus: Ego eduxi populum istum de servitute, quibus mandata dedi per pueros meos prophetas, quos audire noluerunt, sed irrita fecerunt mea consilia. 2Mater quæ eos generavit, dicit illis, Ite filii, quia ego vidua sum et derelicta. 3Educavi vos cum lætitia, et amisi vos cum luctu et tristitia, quoniam peccastis coram Domino Deo vestro, et quod malum est coram eo, fecistis. 4Modo autem quid faciam vobis? Ego vidua sum et derelicta: ite filii, et petite a Domino misericordiam. 5Ego autem te pater testem invoco super matrem filiorum, qui noluerunt testamentum meum servare, 6ut des eis confusionem, et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat. 7Dispergantur in gentes nomina eorum, deleantur a terra: quoniam spreverunt sacramentum meum. 8Væ tibi Assur, qui abscondis iniquos penes te. Gens mala, memorare quid fecerim Sodomæ et Gomorrhæ, 9quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum. sic dabo eos, qui me non audierunt, dicit Dominus omnipotens.
10Hæc dicit Dominus ad Esdram, Nuncia populo meo, quoniam dabo eis regnum Ierusalem, quod daturus eram Israel. 11Et sumam mihi gloriam illorum, et dabo eis tabernacula æterna, quæ præparaveram illis. 12Lignum vitæ erit illis in odore unguenti, et non laborabunt, neque fatigabuntur. 13Ite, et accipietis. Rogate vobis dies paucos, ut immorentur. Iam paratum est vobis regnum: vigilate. 14Testare cælum et terram. Contrivi enim malum, et creavi bonum, quia vivo ego, dicit Dominus. 15Mater amplectere filios tuos, educa illos cum lætitia. Sicut columba confirma pedes eorum: quoniam te elegi, dicit Dominus. 16Et resuscitabo mortuos de locis suis, et de monumentis educam illos, quoniam cognovi nomen meum in Israel. 17Noli timere mater filiorum: quoniam te elegi, dicit Dominus. 18Mittam tibi adiutorium pueros meos Isaiam et Ieremiam, ad quorum consilium sanctificavi, et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus, 19et totidem fontes fluentes lac et mel: et montes immensos septem, habentes rosam et lilium, in quibus gaudio implebo filios tuos.
20Viduam iustifica, pupillo iudica, egenti da, orphanum tuere, nudum vesti, 21confractum et debilem cura, claudum irridere noli, tutare mancum, et cæcum ad visionem claritatis meæ admitte. 22Senem et iuvenem intra muros tuos serva: 23mortuos ubi inveneris, signans commenda sepulchro, et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea.
24Pausa et quiesce populus meus, quia veniet requies tua. 25Nutrix bona nutri filios tuos, confirma pedes eorum. 26Servos, quos tibi dedi, nemo ex eis interiet: eos ego enim requiram de numero tuo. 27Noli fatigari. Cum enim venerit dies pressuræ et angustiæ, alii plorabunt: et tristes erunt: tu autem hilaris et copiosa eris. 28Zelabunt gentes, et nil adversus te poterunt, dicit Dominus. 29Manus meæ tegent te, ne filii tui gehennam videant. 30Iucundare mater cum filiis tuis, quia ego te eripiam, dicit Dominus. 31Filios tuos dormientes memorare, quoniam ego eos educam de lateribus terrü, et misericordiam cum illis faciam: quoniam misericors sum, dicit Dominus omnipotens. 32Amplectere natos tuos usque dum venio, et præstem illis misericordiam: quoniam exuberant fontes mei, et gratia mea non deficiet.
33Ego Esdras præsceptum accepi a Domino in monte Oreb, ut irem ad Israel: ad quos cum venirem, reprobaverunt me, et respuerunt mandatum Domini: 34Ideoque vobis dico gentes, quæ auditis, et intelligitis, Expectate pastorem vestrum, requiem æternitatis dabit vobis: quoniam in proximo est ille, qui in fine sæculi adveniet. 35Parati estote ad præmia regni, quia lux perpetua lucebit vobis per æternitatem temporis. 36Fugite umbram sæculi huius: accipite iucunditatem gloriæ vestræ. Ego testor palam salvatorem meum. 37Commendatum donum accipite et iucundamini, gratias agentes ei qui vos ad cælestia regna vocavit. 38Surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini. 39Qui se de umbra sæculi transtulerunt, splendidas tunicas a Domino acceperunt. 40Recipe Sion numerum tuum, et conclude candidatos tuos qui legem Domini compleverunt. 41Filiorum tuorum, quos optabas, plenus est numerus. Roga imperium Domini ut sanctificetur populus tuus qui vocatus est ab initio.
42Ego Esdras vidi in monte Sion turbam magnam, quam numerare non potui, et omnes canticis collaudabant Dominum. 43Et in medio eorum erat iuvenis statura celsus, eminentior omnibus illis, et singulis eorum capitibus imponebat coronas, et magis exaltabatur: Ego autem miraculo tenebar. 44Tunc interrogavi angelum, et dixi: Qui sunt hi, Domine? 45Qui respondens dixit mihi: Hi sunt qui mortalem tunicam deposuerunt, et immortalem sumpserunt, et confessi sunt nomen Dei: Modo coronantur, et accipiunt palmas. 46Et dixi angelo: Ille iuvenis, quis est, qui eis coronas imponit, et palmas in manus tradit? 47Et respondens dixit mihi: Ipse est filius Dei, quem in sæculo confessi sunt: ego autem magnificare eos cœpi, qui fortiter pro nomine Domini steterunt. 48Tunc dixit mihi angelus: Vade, annuncia populo meo, qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti.
Public Domain