Logos Bible Study

3 John 1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. 2Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.

3Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. 4Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. 5Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, 6qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. 7Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. 8Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.

Read in Logos
3 John 4: I have no greater joy than to hear that my children are walking in the truth.