3 Esdras 8:69–9:17
Clementine VulgateOther versions
69Et consummatis his, accesserunt ad me præpositi, dicentes: Non segregaverunt genus Israel, et principes, et sacerdotes, et Levitæ, 70et alienigenæ gentes et nationes terræ immunditias suas a Chananæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Iebuzæis, et Moabitis, et Ægyptiis, et Idumæis. 71coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi, et filii eorum. et mistum est semen sanctum alienigenis gentibus terræ: et participes erant præpositi, et magistratus iniquitatis eius ab initio ipsius regni. 72Et mox ut audivi ista, conscidi vestimenta et sacram tunicam: et lacerans capillos capitis, et barbam, sedi dolens et mœstus. 73Et convenerunt quotquot tunc movebantur in verbo Domini Dei Israel, ad me lugentem super iniquitatem istam, et sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum.
74Et consurgens a ieiunio, conscissa habens vestimenta et sacram tunicam, ingeniculans, et extendens manus ad Dominum, 75dicebam: Domine confusus sum, et reveritus sum ante faciem tuam. 76Peccata enim nostra multiplicata sunt super capita nostra, et iniquitates nostræ exaltatæ sunt usque ad cælum. 77Quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque ad diem hunc. 78Et propter peccata nostra, et patrum nostrorum sumus traditi cum fratribus nostris, et cum sacerdotibus nostris, regibus terræ in gladium et captivitatem, et deprædationem cum confusione usque in hodiernum diem. 79Et nunc quantum est hoc quod contigit nobis misericordia abs te Domine Deus, et relinque nobis radicem, et nomen in locum sanctificationis tuæ, 80detegere luminare nostrum in domo Domini Dei nostri, dare nobis cibum in omni tempore servitutis nostræ. 81Et cum serviremus, non fuimus derelicti a Domino Deo nostro: sed constituit nos in gratia, ponens nobis reges Persarum dare cibum, 82et clarificare templum Domini Dei nostri, et ædificare deserta Sion, dare nobis stabilitatem in Iudæa, et Ierusalem. 83Et nunc quid dicimus Domine habentes hæc? Transgressi enim sumus præcepta tua, quæ dedisti in manus puerorum tuorum prophetarum, 84dicens: Quoniam terra, in quam introistis possidere hæreditatem eius, terra polluta est coinquinationibus alienigenarum terræ, et immunditiæ illorum repleverunt eam totam immunditia sua. 85Et nunc filias vestras non coniungetis filiis eorum, et filias eorum non accipietis filiis vestris, 86et non inquiretis pacem habere cum illis omni tempore, ut invalescentes manducetis optima terræ, et hæreditatem distribuatis filiis vestris usque in ævum. 87Et quæ contingunt nobis, omnia fiunt propter opera nostra maligna, et magna peccata nostra. 88Et dedisti nobis talem radicem, et rursum reversi sumus transgredi legitima tua, uti commisceremur immunditiæ alienigenarum gentium terræ huius. 89Nonne irasceris nobis perdere nos, quoadusque non relinquatur radix et nomen nostrum? 90Domine Deus Israel verax es. Derelicta est enim radix usque in hodiernum diem. 91Ecce, nunc sumus in conspectu tuo in iniquitatibus nostris. Non est enim adhuc stare ante te in his.
92Et cum adorando confiteretur Esdras, flens, humi prostratus ante templum, congregati sunt ante eum ex Ierusalem turma magna valde, viri, et mulieres, et iuvenes, et iuvenculæ. Fletus enim erat magnus in ipsa multitudine. 93Et cum clamasset, Iechonias Ieheli ex filiis Israel, dixit Esdræ: Nos in Dominum peccavimus, quod collocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terræ. 94Et nunc es super omnem Israel. In his ergo sit iusiurandum a Domino expellere omnes uxores nostras quæ ex alienigenis sunt cum filiis earum. 95Sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini exurgens explica. 96Ad te enim spectat negocium, et nos tecum sumus: viriliter fac. 97Et exurgens Esdras adiuravit principes sacerdotum et Levitas, et omnem Israel facere secundum hæc, et iuraverunt.
91Et exurgens Esdras ab ante atrium templi, abiit in pastophorium Ionathæ filii Nasabi, 2et hospitatus illic non gustavit panem, nec aquam bibit super iniquitatem multitudinis. 3Et facta est prædicatio in omni Iudæa, et in Ierusalem omnibus qui erant ex captivitate in Ierusalem congregati, 4ut quicumque non occurrerit biduo, vel triduo diei secundum iudicium assidentium seniorum, tollerentur facultates suæ, et ipse alienus iudicaretur a multitudine captivitatis.
5Et congregati sunt omnes qui erant ex tribu Iuda, et Beniamin in tribus diebus in Ierusalem. hic mensis est nonus, dies mensis vicesimus. 6Et sedit omnis multitudo in area templi trementes, propter hyemem præsentem. 7Et exurgens Esdras, dixit illis: Vos inique fecistis collocantes vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israel. 8Et nunc date confessionem, et magnificentiam Domino Deo patrum nostrorum: 9et perficite voluntatem ipsius, et discedite a gentibus terræ, et ab uxoribus alienigenis. 10Et clamavit omnis multitudo, et dixerunt voce magna: Sicut dixisti, faciemus. 11Sed quoniam multitudo magna est, et tempus hybernum, et non possumus insubsidiati stare: et hoc opus non est nobis unius diei, neque bidui: multum enim in his peccavimus: 12stent præpositi multitudinis, et omnes qui nobiscum inhabitant, et quotquot habent uxores apud se alienigenas, 13et assistant accepto tempore ex omni loco presbyteri, et iudices usquequo solvant iram Domini negotii huius. 14Ionathas autem filius Ezeli, et Ozias Thecam susceperunt secundum hæc: et Bosoramus, et Levis, et Sabbathæus simul cooperati sunt cum illis. 15Et steterunt secundum hæc omnia universi qui erant ex captivitate. 16Et elegit sibi viros Esdras sacerdos principes magnos de patribus eorum secundum nomina: et consederunt novilunio mensis decimi examinare negotium istud. 17Et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas, usque ad neomeniam primi mensis:
Public Domain