The Future of Bible Study Is Here.
2 Timothy 4:6–18
6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
Festina ad me venire cito. 9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam: 10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium. 12 Tychicum autem misi Ephesum. 13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. 14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus: 15 quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris. 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis. 18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|