The Future of Bible Study Is Here.
2 Timothy 3:10–16
10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: 15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia:
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|