The Future of Bible Study Is Here.
4 Esdras 8
8 1 Et respondit ad me, et dixit: Hoc sæculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos. 2 Dicam autem coram te similitudinem Esdra. Quomodo autem interrogabis terram, et dicet tibi, quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile, parvum autem pulverem unde aurum fit: sic et actus præsentis sæculi. 3 Multi quidem creati sunt, pauci autem salvabuntur. 4 Et respondi, et dixi: Absorbe ergo anima sensum, et devora quod sapit. 5 convenisti enim obaudire, et prophetare volens. Nec enim tibi datum est spatium, nisi solummodo vivere. 6 O Domine, si non permittes servo tuo, ut oremus coram te, et des nobis semen cordi, et sensui culturam, unde fructus fiat, unde vivere possit omnis corruptus, qui portabit locum hominis? 7 Solus enim es, et una plasmatio nos sumus manuum tuarum, sicut locutus es: 8 et quomodo nunc in matrice plasmatum est corpus, et præstas membra: conservatur in igne et aqua tua creatio: et novem mensibus patitur tua plasmatio tuam creaturam quæ in ea creata est: 9 ipsum autem quod servat, et quod servatur, utraque servabuntur: servataque quandoque iterum reddit matrix, quæ in ea creverunt. 10 Imperasti enim ex ipsis membris, hoc est mamillis præbere lac fructui mamillarum, 11 ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquod, et postea disponas eum tuæ misericordiæ. 12 Enutristi eum tua iustitia, et erudisti eum in lege tua, et corripuisti eum tuo intellectu: 13 et mortificabis eum, ut tuam creaturam: et vivificabis eum, ut opus tuum. 14 Si ergo perdideris eum qui tantis laboribus plasmatus est: tuo iussu facile est ordinari, ut et id quod fiebat servaretur. 15 Et nunc Domine dicam, de omni homine tu magis scis: de populo autem tuo, ob quem doleo: 16 Et de hereditate tua, propter quam lugeo: et propter Israel, propter quem tristis sum: et de Iacob, propter quem doleo: 17 ideo incipiam orare coram te pro me, et pro eis: quoniam video lapsus nostros qui inhabitamus terram. 18 Sed audivi celeritatem iudicis qui futurus est. 19 Ideo audi vocem meam et intellige sermonem meum, et loquar coram te.
20 Initium verborum Esdræ priusquam assumeretur: et dixi, Domine, qui inhabitas sæculum, cuius oculi elevati in superna et aere: 21 et cuius thronus inæstimabilis, et gloria incomprehensibilis: cui astat exercitus angelorum cum tremore, 22 quorum servatio in vento et igni convertitur: cuius verbum verum, et dicta perseverantia: 23 cuius iussio fortis, et dispositio terribilis: cuius aspectus arefacit abyssos, et indignatio tabescere facit montes, et veritas testificatur: 24 exaudi orationem servi tui, et auribus percipe precationem figmenti tui. 25 Dum enim vivo, loquar: et dum sapio, respondebo: 26 nec respicias populi tui delicta, sed qui tibi in veritate serviunt. 27 Nec intendas impia gentium studia, sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt. 28 Nec cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt, sed memorare qui ex voluntate tua timorem cognoverunt. 29 Neque volueris perdere, qui pecudum mores habuerunt: sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt. 30 Nec indigneris eis qui bestiis peiores iudicati sunt: sed diligas eos qui semper in tua iustitia confidunt, et gloria. 31 Quoniam nos et patres nostri talibus morbis languemus: tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis. 32 Si enim desideraveris ut nostri miserearis, tunc misericors vocaberis, nobis autem non habentibus opera iustitiæ. 33 Iusti enim, quibus sunt opera multa reposita, ex propriis operibus recipient mercedem. 34 Quid est enim homo, ut ei indigneris: aut genus corruptibile, ut ita amarus sis de ipso? 35 In veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit. 36 In hoc enim annuntiabitur iustitia tua, et bonitas tua Domine, cum misertus fueris eis qui non habent substantiam bonorum operum. 37 Et respondit ad me, et dixit: Recte locutus es aliqua: et iuxta sermones tuos, sic et fiet. 38 quoniam non vere cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt ante mortem, ante iudicium, ante perditionem: 39 sed iucundabor super iustorum figmentum, et memorabor peregrinationis quoque, et salvationis et mercedis receptionis. 40 Quomodo ergo locutus sum, sic et est. 41 Sicut enim agricola serit super terram semina multa, et plantationes multitudinis plantat, sed non in tempore omnia quæ seminata sunt, salvantur, sed nec omnia quæ plantata sunt, radicabunt: sic et qui in sæculo seminati sunt, non omnes salvabuntur. 42 Et respondi, et dixi: Si inveni gratiam, loquar. 43 Quomodo semen agricolæ si non ascenderit aut non acceperit pluviam tuam in tempore, aut si corruptum fuerit multitudine pluviæ, 44 sic perit: et similiter homo qui manibus tuis plasmatus est, et tu ei imago nominatus: quoniam similatus es ei, propter quem omnia plasmasti, et similasti semini agricolæ. 45 Non irascaris super nos, sed parce populo tuo, et miserere hereditati tuæ. Tu autem creaturæ tuæ misereris. 46 Et respondit ad me, et dixit: Quæ sunt præsentia præsentibus, et quæ futura futuris? 47 Multum enim tibi restat, ut possis diligere meam creaturam super me: tibi autem frequenter et ipsi proximavi, iniustis autem numquam. 48 Sed et in hoc mirabilis es coram Altissimo, 49 quoniam humiliasti te sicut decet te. et non iudicasti te, ut inter iustos plurimum glorificeris. 50 Propter quod miseriæ multæ, et miserabiles efficientur eis qui habitant sæculum in novissimis: quia in multa superbia ambulaverunt. 51 Tu autem pro te intellige, et de similibus tuis inquire gloriam. 52 Vobis enim apertus est paradisus, plantata est arbor vitæ, præparatum est futurum tempus, præparata est abundantia, ædificata est civitas, probata est requies, perfecta est bonitas et perfecta sapientia. 53 Radix mali signata est a vobis: infirmitas, et tinea a vobis absconsa est: et in infernum fugit corruptio in oblivione. 54 Transierunt dolores, et ostensus est in fine thesaurus immortalitatis. 55 Noli ergo adiicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt. 56 Nam et ipsi accipientes libertatem, spreverunt Altissimum, et legem eius contempserunt, et vias eius dereliquerunt. 57 Adhuc autem iustos eius conculcaverunt, 58 et dixerunt in corde suo non esse Deum: et quidem scientes quoniam moriuntur. 59 Sicut enim vos suscipient quæ prædicta sunt: sic eos sitis, et cruciatus, quæ præparata sunt, non enim voluit hominem disperdi. 60 Sed et ipsi qui creati sunt, coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos: et ingrati fuerunt ei qui præparavit eis vitam. 61 Quapropter iudicium meum modo appropinquat. 62 Quæ non omnibus demonstravi, nisi tibi, et tibi similibus paucis. Et respondi, et dixi:
63 Ecce nunc Domine demonstrasti mihi multitudinem signorum, quæ incipies facere in novissimis: sed non demonstrasti mihi quo tempore.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|
Sign up for the Verse of the Day
Get beautiful Bible art delivered to your inbox. We’ll send you a new verse every day to download or share.