The Future of Bible Study Is Here.
4 Esdras 3
3 1 Anno tricesimo ruinæ civitatis eram in Babylone, et conturbatus sum super cubiculo meo recumbens, et cogitationes meæ ascendebant super cor meum: 2 quoniam vidi desertionem Sion, et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone. 3 et ventilatus est spiritus meus valde, et cœpi loqui ad Altissimum verba timorata, 4 et dixi: O dominator Domine, tu dixisti ab initio, quando plantasti terram, et hoc solus, et imperasti populo, 5 et dedisti Adam corpus mortuum: sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat, et insufflasti in eum spiritum vitæ, et factus est vivens coram te: 6 et induxisti eum in paradiso, quem plantaverat dextera tua, antequam terra adventaret. 7 Et huic mandasti diligere viam tuam, et præterivit eam, et statim instituisti in eo mortem, et in nationibus eius, et natæ sunt gentes, et tribus, et populi, et cognationes, quarum non est numerus. 8 Et ambulavit unaquaeque gens in voluntate sua, et mira agebant coram te, et spernebant præcepta tua. 9 Iterum autem in tempore induxisti diluvium super inhabitantes sæculum, et perdidisti eos. 10 Et factum est in unoquoque eorum, sicut Adæ mori, sic his diluvium. 11 Dereliquisti autem unum ex his Noe cum domo sua, et ex eo iusti omnes. 12 Et factum est cum cœpissent multiplicari, qui habitabant super terram, et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas: et cœperunt iterato impietatem facere plus quam priores. 13 Et factum est cum iniqui-tatem facerent coram te, elegisti tibi virum ex his cui nomen erat Abraham. 14 Et dilexisti eum, et demonstrasti ei soli voluntatem tuam: 15 et disposuisti ei testamentum æternum, et dixisti ei ut non umquam derelinqueres semen eius. Et dedisti ei Isaac, et Isaac dedisti Iacob et Esau. 16 Et segregasti tibi Iacob, Esau autem separasti. Et factus est Iacob in multitudine magna. 17 Et factum est cum educeres semen eius ex Ægypto, adduxisti super montem Sina. 18 Et inclinasti cælos, et statuisti terram, et commovisti orbem, et tremere fecisti abyssos, et conturbasti sæculum, 19 et transiit gloria tua portas quattuor ignis et terræmotus, et spiritus, et gelu, ut dares semini Iacob legem, et generationi Israel diligentiam. 20 Et non abstulisti ab eis cor malignum, ut faceret lex tua in eis fructum. 21 Cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est, sed et omnes qui de eo nati sunt. 22 Et facta est permanens infirmitas, et lex cum corde populi, cum malignitate radicis: et discessit quod bonum est, et mansit malignum. 23 Et transierunt tempora, et finiti sunt anni: et suscitasti tibi servum nomine David, 24 et dixisti ei ædificare civitatem nominis tui, et offerre tibi in eadem thus et oblationes. 25 Et factum est hoc annis multis, et deliquerunt qui habitabant civitatem, 26 in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius. utebantur enim et ipsi corde maligno. 27 Et tradidisti civitatem tuam in manibus inimicorum tuorum. 28 Numquid meliora faciunt, qui habitant Babylonem? Et propter hoc dominabitur Sion? 29 Factum est cum venissem huc, et vidissem impietates, quarum non est numerus: et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno, et excessit cor meum: 30 quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes, et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum, et conservasti inimicos tuos, et non significasti. 31 Nihil memini quomodo debeat derelinqui via hæc. Numquid meliora facit Babylon quam Sion? 32 aut alia gens cognovit te preeter Israel? aut quæ tribus crediderunt testamentis tuis, sicut Iacob? 33 Quarum merces non comparuit, neque labor fructificavit. Pertransiens enim pertransivi in gentibus, et vidi abundantes eas, et non memorantes mandatorum tuorum. 34 Nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates, et eorum qui habitant in sæculo: et non invenietur nomen tuum, nisi in Israel. 35 Aut quando non peccaverunt in conspectu tuo, qui habitant terram? aut quæ gens sic observavit mandata tua? 36 Hos quidem per nomina invenies servasse mandata tua, gentes autem non invenies.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|