The Future of Bible Study Is Here.
4 Esdras 13:40–45
40 hæ sunt decem tribus, quæ captivæ factæ sunt de terra sua in diebus Osee regis, quem captivum duxit Salmanasar rex Assyriorum: et transtulit eos trans flumen, et translati sunt in terram aliam. 41 Ipsi autem sibi dederunt consilium hoc ut derelinquerent multitudinem gentium, et proficiscerentur in ulteriorem regionem, ubi numquam inhabitavit genus humanum: 42 vel ibi observare legitima sua, quæ non fuerant servantes in regione sua. 43 Per introitus autem angustos fluminis Euphraten introierunt. 44 Fecit enim eis tunc Altissimus signa, et statuit venas fluminis usquequo transirent. 45 Per eam enim regionem erat via multa itineris, anni unius et dimidii: nam regio ilia vocatur Arsareth.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|