The Future of Bible Study Is Here.
4 Esdras 11:1–46
1 Et vidi somnium, et ecce ascendebat de mari aquila, cui erant duodecim alæ pennarum et capita tria. 2 Et vidi, et ecce expandebat alas suas in omnem terram, et omnes venti cæli insufflabant in eam, et colligebantur. 3 Et vidi, et de pennis eius nascebantur contrariæ pennæ, et ipsæ fiebant in pennaculis minutis et modicis. 4 Nam capita eius erant quiescentia, et dimidium caput erat maius aliorum capitum, sed ipsa quiescebat cum eis. 5 Et vidi, et ecce aquila volavit in pennis suis, et regnavit super terram, et super eos qui habitant in ea. 6 Et vidi, quoniam subiecta erant ei omnia sub cælo, et nemo illi contradicebat, neque unus de creatura quæ est super terram. 7 Et vidi, et ecce surrexit aquila super ungues suos, et misit vocem pennis suis, dicens, 8 Nolite omnes simul vigilare, dormite unusquisque in loco suo, et per tempus vigilate. 9 Capita autem in novissimo serventur. 10 Et vidi, et ecce vox non exibat de capitibus eius, sed de medietate corporis eius. 11 Et numeravi contrarias pennas eius, et ecce ipsæ erant octo.
12 Et vidi, et ecce a dextera parte surrexit una penna, et regnavit super omnem terram. 13 Et factum est cum regnaret, venit ei finis, et non apparuit locus eius: et sequens exurrexit, et regnabat. ipsa multum tenuit tempus. 14 Et factum est cum regnaret, et veniebat finis eius, ut non appareret sicut prior. 15 Et ecce, vox emissa est illi, dicens, 16 Audi tu quæ tanto tempore tenuisti terram. hæc annuncio tibi antequam incipias non apparere. 17 Nemo post te tenebit tempus tuum, sed nec dimidium eius. 18 Et levavit se tertia, et tenuit principatum sicut et priores: et non apparuit et ipsa. 19 Et sic contingebat omnibus aliis singulatim principatum gerere, et iterum nusquam comparere.
20 Et vidi, et ecce in tempore sequentes pennæ erigebantur a dextera parte, ut tenerent et ipsæ principatum: et ex his erant quæ tenebant, sed tamen statim non comparebant. 21 Nam et aliquæ ex eis erigebantur, sed non tenebant principatum. 22 Et vidi post hæc, et ecce non comparuerunt duodecim pennæ et duo pennacula: 23 et nihil supererat in corpore aquilæ, nisi duo capita quiescentia et sex pennacula.
24 Et vidi, et ecce sex pennaculis divisæ sunt duæ, et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem. Nam quattuor manserunt in loco suo.
25 Et vidi, et ecce subalares cogitabant se erigere et tenere principatus. 26 Et vidi, et ecce una erecta est, sed statim non comparuit. 27 Et secundæ velocius quam priores, non comparuerunt. 28 Et vidi, et ecce duæ quæ superaverunt apud semetipsas cogitabant et ipsæ regnare.
29 et in eo cum cogitarent, ecce unum quiescentium capitum quod erat medium, evigilabat, hoc enim erat duorum capitum maius. 30 Et vidi quoniam completa sunt duo capita secum: 31 et ecce conversum est caput cum his qui cum eo erant, et comedit duas subalares quæ cogitabant regnare.
32 Hoc autem caput perconterruit omnem terram, et dominabatur in ea his qui habitant terram cum labore multo, et potentatum tenuit orbis terrarum super omnes alas quæ fuerunt. 33 Et vidi post hæc, et ecce medium caput subito non comparuit, et hoc sicut alæ. 34 Superaverunt autem duo capita, quæ et ipsa similiter regnaverunt super terram, et super eos qui habitant in ea. 35 Et vidi, et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod a læva.
36 Et audivi vocem dicentem mihi, Conspice contra te, et considera quod vides. 37 Et vidi, et ecce sicut leo concitatus de silva rugiens: et vidi quoniam emittebat vocem hominis ad aquilam. Et dixit, dicens, 38 Audi tu, et loquar ad te, et dicet Altissimus tibi, 39 Nonne tu es qui superasti de quattuor animalibus, quæ feceram regnare in sæculo meo, et ut per eos veniret finis temporum eorum? 40 Et quartus veniens devicit omnia animalia quæ transierunt, et potentatu tenuit sæculum cum tremore multo, et omnem orbem cum labore pessimo, et inhabitavit tot temporibus orbem terrarum cum dolo. 41 Et iudicasti terram non cum veritate. 42 Tribulasti enim mansuetos, et læsisti quiescentes, et dilexisti mendaces, et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant, et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt. 43 Et ascendit contumelia tua usque ad Altissimum, et superbia tua ad Fortem. 44 Et respexit Altissimus superba tempora, et ecce finita sunt, et scelera eius completa sunt. 45 Propterea non appareas tu aquila. et alæ tuæ horribiles, et pennacula tua pessima, et capita tua maligna, et ungues tui pessimi, et omne corpus tuum vanum, 46 uti refrigeretur omnis terra, et revertatur liberata de tua vi, et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|