The Future of Bible Study Is Here.
2 Chronicles 35:1–6
1 Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi: 2 et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini: 3 Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël. 4 Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus. 5 Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas, 6 et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|