Logos Bible Study

2 Timothy 3:2–9

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: 6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: 7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; 9sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.

Read in Logos