The Future of Bible Study Is Here.
2 Timothy 3:1–7
1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: 2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei: 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita: 6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis: 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|